Sources regarding the history of the Jews in Westphalia

Back to list

209 records in this corpus. Displaying record 106.

Westfalen 1, Nr. 104

1323 Mai 21, Rheindorf

Die Äbtissin Jutta und der Konvent des Klosters [Schwarz-] Rheindorf verkaufen dem Abt und dem Konvent des Klosters Siegburg sechs 'Holzgewalten' in einem Wald bei Geistingen für 168 Mark, um sich von ihrer Schuldenlast bei dem Juden Meyer von Siegburg zu befreien.

In nomine domini amen. Nos .. Jutta dei gratia abbatissa totusque .. conventus sanctimonalium monasterii in Rindorp ordinis sancti Benedicti Coloniensis dyocesis notum fieri cupimus universis presentes litteras visuris et audituris quod nos pro eo ut dampnis et debitis, quibus apud iudeos graviter fuimus obligati occurrere et nostra debita attenuare possemus diligenti tractatu inter nos prehabito de communi voluntate totius conventus. Iusto emptionis et vendicionis tytulo vendidimus et presentibus vendimus religiosis iuris domino abbati et conventui monasterii Sybergensis sex potestates lignorum in nemore apud Geystingin, que proprie dicuntur holtzgewelde cum omnibus iuribus ad ipsas spectantibus hereditarie possidendas et percipiendas prout ad nos et nostrum monasterium spectabant et adhuc spectant pro centum et sexaginta octo marcis denaris tribus videlicet hallensibus bonis pro duobus denariis computatis nobis ab eisdem domino .. abbate et conventui traditis numeratis et insolucionem debitorum quibus debitis apud dictum Meyger iudeum Sibergensem (1) fuimus obligati evidenter conversis. Quas potestates lignorum dictas domino .. abbati et conventui coram sculteto et coheredibus dicti nemoris sicut consuetudinis est et iuris supraportavimus et supraportamus hereditarie habendas et possidendas ipsisque warandiam debitam faciemus et renunciantes pro nobis et nostro monasterio expresse omni actioni, defensioni et subtilitati et exceptationi non nummeratas pecunias, pecunias non solutas resoptis impetratis vel impetrandis et excepcioni de auctoritate domini .. archiepiscopi Colonienis huic contractui non accedente doli mali et omnibus aliis defensoribus iuris et facti canonici et civilis per quas dictus contractus posset impediri vel in aliquo retractari promittentes firmiter et bona fide quod contra praedictum contractum arte vel ingenio, ullo umquam tempore veniemus. In testimonium et roboris firmitatem omnium predictorum, nos .. Jutta dei gratia abbatissa predicta duximus presente litteram sigillo nostro et nostre .. conventus in Rindorp sigillo conventus nostre sigillari.

Datum anno domini Mͦ CCC#'o vicesimo tertio sabbato post festum Pentecosten.

(1) Zu Meyer von Siegburg vgl. KO01, Nr. 79; KO01, Nr. 147; KO01, Nr. 151; KO01, Nr. 155; KO01, Nr. 156; KO01, Nr. 157; KO01, Nr. 161; KO01, Nr. 162; KO01, Nr. 163; KO01, Nr. 164.

Überlieferung:

Duisburg, LA, AA 0504, Nr. 187, Orig., lat., Perg.; ebd., AA 0504, Nr. 187 (Abschr., 17. Jh.); ebd., AA 0505, Nr. 6 I, S. 343-345 (Abschr., 1791).

(Johannes Deißler) / Letzte Bearbeitung: 20.12.2023

Zitierhinweis

Corpus der Quellen zur Geschichte der Juden im spätmittelalterlichen Reich, hg. v. Alfred Haverkamp und Jörg R. Müller, Trier, Mainz 2015, WF01, Nr. 104, URL: https://www.medieval-ashkenaz.org/WF01/WF-c1-002m.html (Datum des Zugriffs)

Lizenzhinweis

Die Datensätze stehen unter einer Creative Commons Attribution 4.0 International (CC BY 4.0) Lizenz und können unter Berücksichtigung der Lizenzbedingungen frei nachgenutzt werden. Sofern nicht anders angegeben, sind die verwendeten Bilder urheberrechtlich geschützt.

Back to list