Judenbetreffe im Rothenburger Landgerichtsbuch (1273-1347)

Zurück zur Übersicht

219 Quellen in diesem Teilcorpus. Sie sehen die Quelle 101.

Rothenburger Landgerichtsbuch 1, Nr. 100

1342 Januar 16, Rothenburg o. d. T.

fol. 32v:

[1] Item Heinricus dictus Kadolt confessus est se teneri Meyer uffen staffeln et heredibus XXXIII lib. hall. a festo Epiphanie nunc elapso proxime (1), a quo festo accrescet usura, cuilibet libre II hall. ebdomada qualibet, quos solvere extoto promisit monitus quandocumque, alioquin ipse et Conradus Kadolt intrabunt moniti iuramento suo civitatem, non exituri illecenciati usque ad plenariam solucionem. Fideiussores in solidum sunt Conradus de Scheckenbach (Tauberscheckenbach), Sytzo Synebolt, Conradus Merbot, Gotzo Egerer. Item dictus principalis promisit ad se constituere fratrem suum pro (2) iure ut ante est obligatus et unum fideiussorem ydoneum, quem ipse duxerit judeus acceptandum, alioquin fideiussores predicti obstagient donec ad effectum fuerit perdeductum. Et fideiussores debent obstagiare quilibet cum equo in domo judei vel per se apud publicum hospitem, more consueta. Actum quarta feria post octavam diem Epiphanie. (3) Predictus quoque H(einricus) promisit Conradum dictum indempniter liberare infra quindenam post Kathedre proxime (4), alioquin intrabit ut supra, donec fiat.

[2] Item H(einricus) Hersin, C(onradus) Bortelin et Heinricus Mentellin de Kungeshoven (Lauda-Königshofen) absoluti sunt simpliciter a Valken judeo.

fol. 33r:

[3] Item Johannes Smyt et C(onradus) balneator de Bocksperg (Boxberg) tenentur in solidum Ysac de Bocksperg (Boxberg) V lib. et V sol. hall. super Letare (5). Item totidem in octava pasce (6), alioquin moniti extunc intrabunt civitatem sub iuramentis non exituri quousque persolvant. Fideiussores sunt insolidum C(onradus) Sartor, W(altherus) Kuͦppferlin, H(einricus) Gyer ad obstagiandum cum equis in domo judei sub iuramentis etiam eorum, et post quemlibet terminum accrescet usura principali suo.

[4] Item Johannes predictus tenetur ei IIII lib. super Letare (5), alioquin se ipsum pre(sent)abit sub debito iuramenti ut supra.

(1) 1342 Januar 6.

(2) Es folgt gestrichen: principa- .

(3) Der folgende Satz ist mit anderer Tinte nachgefügt.

(4) 1342 Februar 22-März 8.

(5) 1342 März 10.

(6) 1342 März 31-April 7.

Überlieferung:

Rothenburg o. d. T., StadtA, B 296, fol. 32v-33r, Orig., lat., Perg.

Kommentar:

Zum Rothenburger Landgerichtsbuch I vgl. RL01, Nr. 1.

(csm.) / Letzte Bearbeitung: 21.02.2013

Zitierhinweis

Corpus der Quellen zur Geschichte der Juden im spätmittelalterlichen Reich, hg. v. Alfred Haverkamp und Jörg R. Müller, Trier, Mainz 2013, RL01, Nr. 100, URL: https://www.medieval-ashkenaz.org/RL01/CP1-c1-02l3.html (Datum des Zugriffs)

Lizenzhinweis

Die Datensätze stehen unter einer Creative Commons Attribution 4.0 International (CC BY 4.0) Lizenz und können unter Berücksichtigung der Lizenzbedingungen frei nachgenutzt werden. Sofern nicht anders angegeben, sind die verwendeten Bilder urheberrechtlich geschützt.

Zurück zur Übersicht