Quellen zur Geschichte der Juden im Bistum Würzburg (1273-1347)

Zurück zur Übersicht

657 Quellen in diesem Teilcorpus. Sie sehen die Quelle 291.

Bm. Würzburg 1, Nr. 293

1329 Juni 19

Gotzo Spruzzel aus Eibelstadt und seine Ehefrau Gerhusa verpfänden der Jüdin Rachel, Witwe des Sunlin, drei Morgen Weinberg in der Gemarkung von Eibelstadt nahe Würzburg für achtzehn Pfund Heller. Aus dem Weinberg mussten die Pfandgeber der Agnes Schuͤrgerin vierzehn Jahre lang am Martinstag zwei Pfund Heller Zins bezahlen. Was von diesen Zahlungen noch aussteht, sollen Gotzo und Gerhusa fortan aus anderem Besitz an Agnes zahlen. Als Bürgen werden der Schultheiß Walter und die Brüder Syboto und Heinrich Bygenot eingesetzt..

Officialis curie Herbipolensis Constituti coram nobis in iure Gotzo dictus Spruzzel de Isolvestat et Gerhusa uxor eius confessi sunt se tenere Rechelin relicte quondam dicti Sunlin Judei et suis heredibus Decem et Octo libras hallenses per qua pecunia solvenda tytulo pignoris obligaverunt eisdem Tria jugera vineti siti in Marchia ville Isolvenstat(1) in loco dicto under dem Telheymerweg cui ab una parte Gotzonis dicti Albreht ab alia vero Heinrici dicti Albreht vineta confinant solvencia annis singulis Agneti dicte Schuͤrgerin nostre census duas libras hallenses in festo beati Martini(2) tenenda colenda et possidenda quatuordecim annis et non amplius et fructus vini eisdem quatuordecim annis de ipso vineto precipient et quicquid de dicta pecunia cum fructibus dicti vini eisdem quatuordecim annis deductis expensis non fuit persolutum dicti coniuges persolvere tenebuntur dictis quatuordecim annis elapsis alioque extunc Waltherus dictus Schultheizze Syboto dictus Bygenot et Heinricus frater eius quos dicti Coniuges eisdem iudeis in fideiussores insolidum constituerunt moniti in obstagium se recipere tenebuntur expensas more fideiussorum in dampnum eorum tamdiu facturi et deinde non exitio donec dicta pecunia cum dicto vino deductis expensis nondum soluta fuerit integraliter persoluta. Insuper prefata Agnes in nostri constituta pecunia premisse obligationi assessum suum adhibuit voluntarium et expressum dictaque Tria Jugera vineti dicte Judee et suis heredibus contulit modis per expressis. Dicti etiam fideiussores in nostri presentia similiter constituti recognoverunt se fideiussorie constitutos et ad exolvendum modo premisso fideiussionis debitum se presentibus insolidum firmiter obligarunt.

In cuius rei testimonium sigillum nostrum duximus presentibus appendendum.

Datum anno domini Mᵒ CCCᵒ vicesimo nono feria secunda ante nativitatem beati Johannis Baptiste.

Rückvermerk:

סדרה רחל מאנגניעטדן שורגערין (Vertrag [?] Rachels von Angneatden Schurgerin)

(1) Eibelstadt

(2) 11. November

Überlieferung:

Würzburg, StA, Würzburger Urkunden 589, Orig., lat., Perg.

  • RB 6, S. 295 f.

(bkr.) / Letzte Bearbeitung: 06.05.2015

Zitierhinweis

Corpus der Quellen zur Geschichte der Juden im spätmittelalterlichen Reich, hg. v. Alfred Haverkamp und Jörg R. Müller, Trier, Mainz 2015, WB01, Nr. 293, URL: https://www.medieval-ashkenaz.org/WB01/WB-c1-0016.html (Datum des Zugriffs)

Lizenzhinweis

Die Datensätze stehen unter einer Creative Commons Attribution 4.0 International (CC BY 4.0) Lizenz und können unter Berücksichtigung der Lizenzbedingungen frei nachgenutzt werden. Sofern nicht anders angegeben, sind die verwendeten Bilder urheberrechtlich geschützt.

Zurück zur Übersicht