Judenbetreffe im Rothenburger Landgerichtsbuch (1273-1347)

Zurück zur Übersicht

219 Quellen in diesem Teilcorpus. Sie sehen die Quelle 86.

Rothenburger Landgerichtsbuch 1, Nr. 85

1339 Dezember 31, Rothenburg o. d. T.

fol. 25r:

[1] Sexta feria ante Circumcisionis domini anno eiusdem M CCC XLᵒ: Item Ber et Sy(fridus) Tuͦppfenluͦr absoluti sunt a Josep de Meintze pro I lib. et VIII den. et usuris.

[2] Item Conradus de Dyppach (Diebach) obtinuit in iure XII lib. hall. super Koz de Rotingen (Röttingen).

[3] Item Conradus Ruͤmeler absolutus est in iure a Dyhelmi judeo simpliciter et in toto.

[4] Item Mosse de Wyckertsheim (Weikersheim) et Valke exhibentes in judicio litteram de Civibus Moguͦntensis, continentem quod sint proximores heredes quondam dicti Anderman judei, obtinuerunt per sententiam, quod tantum inmodo illis hominibus, qui ipsis judeis paratam pecuniam seu alias pro dicto Anderman solvere volentes exacti et requisiti si fuerint, cautionem ydoneam facere debent pro receptis, quod sint dehuiusmodi liberi et absoluti a quocumque alio coherede; si quo existente, et inposterum se offerente, aliis vero heredibus ipsius nichil solvere curantibus, sed ad iurandum et negandum se offerentibus cautionem nullam sunt facturi.

[5] Item G. Spotel et similiter et C(onradus) dictus Ratenhaubt (1) absolutus est in iure a Kalmannyn pro XII lib. et usura.

[6] Item H(einricus) Alb(ertus) (2) de Turtele absolutus est a Mosse de Wyckartsheim (Weikersheim) et Valken.

[7] Item Conradus Pfantzhart absolutus est a David de Auwe (Aub) simpliciter et in toto.

fol. 25v

[8] Item Kuͦllesheim de Yppesheim (Ippesheim) confessus est se teneri expedire Menlerin judee et Liberman genero suo et ipsorum heredibus V lib. hall. Si infra unius anni spacium proximum eis dicte V lib. persolute et expedite non erunt, per suum confideiussorem quem terminum iudicialiter medio tempore convenire et prosequi debent legitime et complete.

[9] Item H(einricus) Arnolt absolutus est a Menlerin et Liberman genero suo pro fideiussione sororii sui.

[10] Item Arnolt solutus est ab eisdem pro actione presenti termini.

[11] Item Uͦllinus de Scheckenbach (Tauberscheckenbach) confessus est se teneri Lewen ander ekke et eius heredibus X lib. hall. sibi mutuatas in die Conversionis sancte (3) Pauli. (4) Et si duraverint insolute usque ad festum beati Michahelis proxime futurum (5) erunt extunc XIIII lib. minus V sol. et eodem festo Michahelis elapso dicte summe videlicet XIIII lib. minus V sol. accrescent usure, singulis videlicet duabis lib. hall. V hall. qualis septimana. Fideiussores sunt insolidum Conradus frater suus, Conradus de Mettinsholtz et Conradus Urnhoven, obstagiando moniti in Rotenburg pro more consuetudinario ipsis iudeis ut fieri est consuetum. Dicto Conrado Mettinsholtz (Metzholz) dumtaxat excepto qui monitus presentabit equum judeo ad vendendum infra octo dies a tempore presentationis facte, qui equ[u]s plus valere debet estimatione communi quam V lib. hall. Et idem Conradus equo sic ponato, a fideiussione est absolutus preterquam pro defectu in confideiussoribus configente, quem extunc supplere tenebitur, ut est iuris et iusticie. Dictus quod principalis prelibatos fideiussores promisit indempniter liberare a fideiussione prescripta. Actum ut supra.

[12] Item Sy(fridus) de Lor (Lohr) confessus est se teneri Lewen judeo predicto et eius heredibus X. lib. hall. in die beati Pauli conversionis (4) sibi mutuatas et si durabunt ad festum Michahelis proxime (5), erunt XIIII lib. minus V sol. quibus quidem XIIII lib. minus V sol., eodem festo elapso, qualibet ebdomada accrescent de singulis duabus lib. hall. V hall. pro usuris. Fideiussores sunt in solidum more fide iussorio, prout iudeis fieri consuevit in Rotenburg constituti.

[13] Item C(onradus) Hetvelder et C(onradus) Bortlin absoluti sunt a Mosse de Wickartsheim (Weikersheim) et heredibus.

[14] Item H(einricus) Gademan de Buͦch (Buch) absolutus est pro fideiussione a Johel exparte Johannis opilionis.

(1) Die Textstelle et similiter et C(onradus) dictus Ratenhaubt ist am Ende der Reihe nachgetragen. Daher auch der falsche Singular im folgenden Satz.

(2) Das Wort Alb ist über der Reihe nachgetragen.

(3) Sic!

(4) 1340 Januar 25.

(5) 1340 September 29.

Überlieferung:

Rothenburg o. d. T., StadtA, B 296, fol. 25, Orig., lat., Perg.

Kommentar:

Zum Rothenburger Landgerichtsbuch I vgl. RL01, Nr. 1.

(csm.) / Letzte Bearbeitung: 21.02.2013

Zitierhinweis

Corpus der Quellen zur Geschichte der Juden im spätmittelalterlichen Reich, hg. v. Alfred Haverkamp und Jörg R. Müller, Trier, Mainz 2013, RL01, Nr. 85, URL: https://www.medieval-ashkenaz.org/RL01/CP1-c1-02ll.html (Datum des Zugriffs)

Lizenzhinweis

Die Datensätze stehen unter einer Creative Commons Attribution 4.0 International (CC BY 4.0) Lizenz und können unter Berücksichtigung der Lizenzbedingungen frei nachgenutzt werden. Sofern nicht anders angegeben, sind die verwendeten Bilder urheberrechtlich geschützt.

Zurück zur Übersicht